LITERA
א Aleph.

PRima Alphabeti litera
dicitur Hebræis אָלֶף, aleph:
Chaldæis אַלְפָא, alpa: Syris
אָלַף, olaph: Arabibus אליף,
elif: Græcis ἄλφα. signifi-
cat autem bovem, cujus
quandam similitudinem figura א ha-
bet. Vel certè bovis nomine litera
hæc insignitur, quia, ut armenti quasi
dux bos est, sic & א reliquas literas o-
mnes antecedit.

Potestas ejus alia in orthographia
est, alia in Etymologia. In orthogra-
phia valet Spiritum tenuem, quem ini-
tio dictionis, ante vocales, Latini sub-
intelligunt: Graeci per (᾽) notant: ut,
אָדָמ, ἀδὰμ, Adam. In Etymologia, mo-
dò radicalis est, modò servilis: & qui-
dem servit in principio, medio & fine.

In principio, ut Hebræis, ita Chal-
dæis, Syris & Arabibus, format aut
primam futuri personam; ut à כָּחַב he-
braicè fit אֶכְחּב, Chald. אֶכְחֻּב, Syr.
אֶכְחּוּב, Arabicè אַכִחֻּב scribam. aut no-
men verbale; ut à צָבַע fit Hebraicè אצְבָּע,
Chald. & Syr. אֶצְבַּע, Arab. אִצְבַּע, izba,
digitus ¶ Apud Thalmudicos א reperi-
tur loco אֶל, ut, אֲלִבָּא ad cor, אֲרִישָא super
caput
. ¶ Pro ה item servili Hebræorum
usurpant Chaldæi, Syri, & Arabes lite-
ram א. primò pro א Characteristica cõ-
jugationem tertiæ & quartæ, nimirum
hiphil & hithpael, v. g. à